라틴어 문장 검색

Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: " Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: "Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?" ".
그 사람들이 예수님께 다가와 말하였다. “세례자 요한이 저희를 보내어, ‘오실 분이 선생님이십니까? 아니면 저희가 다른 분을 기다려야 합니까?’ 하고 여쭈어 보라고 하셨습니다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 7장20)
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: "Daemonium habet!";
사실 세례자 요한이 와서 빵을 먹지도 않고 포도주를 마시지도 않자, ‘저자는 마귀가 들렸다.’ 하고 너희는 말한다. (불가타 성경, 루카 복음서, 7장33)
At illi responderunt et dixerunt: " Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit ".
제자들이 대답하였다. “세례자 요한이라고 합니다. 그러나 어떤 이들은 엘리야라 하고, 또 어떤 이들은 옛 예언자 한 분이 다시 살아나셨다고 합니다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 9장19)
Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
그러나 너에게 나무랄 것이 있다. 너는 이제벨이라는 여자를 용인하고 있다. 그 여자는 예언자로 자처하면서, 내 종들을 잘못 가르치고 속여 불륜을 저지르게 하고 우상에게 바친 제물을 먹게 한다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 2장20)
Idem in homilia 23 De Joanne Baptista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:13)
Hac civitate attrita et expugnata, rex a diebus Pentecostes usque in Natali S. Joannis Baptistae in omni plenitudine necessariorum requievit in ea.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:10)
Tribus dehinc septimanis evolutis, et adhuc in itinere suo prospere et abundanter peregrinis epulantibus, et plurimis de populo illicite luxuriantibus, et multum incesta commistione agentibus, in ipsa vigilia S. Joannis Baptistae, praecursoris Domini, ventum est ad montes ascensu difficiles et valles profundissimas, deinde ad castellum, quod dicitur [0609D] Ancras.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:1)
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud (Matth.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:15)
Ipse vero celebrato die natali sancti Iohannis baptistae apud Eporeiam Alpes transgressus in Galliam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:8)
Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:3)
Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 37:5)
In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo, quid facerent, respondit eis:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:21)
O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:3)
"Huius vitae auctor Paulus, inlustrator Antonius et, ut ad superiora conscendam, princeps Iohannes baptista fuit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:110)

SEARCH

MENU NAVIGATION